The Digital Manipulus/Scotichronicon Project

_______________________________________________


Cap. 36 (D.E.R. Watt et al. eds., vol.2, pp.378/380)

Sic quoque dolosa mulier regis animum callide seducens, ipsum, prothdolor, nimis sibi credulum domicilio cunctis annitentibus secum traxit. Quid plura? Quid in dolendis moror? Post descensum ab equo regem ocius manu domo, qua latuit decipula, solum induxit et quasi proditorum archana revelandi gracia, sicut promiserat, ostio retrorsum clauso, statuam sibi, que tocius pedice vectis fuerat, ostendit. Regi quidem quidnam sibi velit hec statua sciscitani arridens respondit proditrix: ‘Hanc, domine mi rex, quam cernis statuam, si quis sui capitis tangendo moveret verticem, mirabilis ex ea ludus exiret et jocundus.’ Ille vero doli latentis omnino nescius, as se caput machine facilliter attrahens, balistarum vectes exsolvit et ansas. Unde subito jaculis ex omni parte laxatis trajectus est nec verbum amplius emitens occubuit. Illa deinde festina proditrix per posticum exiens ad tempus se silvarum abididit umbraculis, sed paulo postmodum secura suos pervenit ad fautores. Comites quoque regii suum diu prestolantes reditum e domo, quid inibi tardaret mirantur. Denique pulsantes pre foribus diligenter januam, cum nichil audissent, furentes ipsam confregerunt. Cognito mox eius interitu, clamor ingens extollitur, eciam huc illucque querendo maleficam frustra curritur nec invenientes, nescii quid agerent, opidum igne consuntum in cineres redigunt ac cruentatum corpus regium secum ferentes in lona brevi postmodum cum patribus more regio sepelierunt. Ipsius Kenedi circa vicesimum annum postquam successionis statuta firmasset, defuncto Malcolmo filio Duff, Cumbrie regulo, filium suum Malcolmum eiusdem domini regulum efficere volens, Anglorum Etheldredo regi misit. A quo sub pretactis, ut supra, fidelitatis et hominii condicionibus sponte susceptus est.

Hiis temporibus regnavit in Gallis Christianissimus rex Robertus. Hic rex fuit in ecclesiasticis canticis non mediocriter edoctus. Denique composuit responsorium illud ‘O Juda et Jerosolim’. Qui cum quadam die esset Rome in vigilia apostolorum Petri et Pauli obtulit sedulam quandam inscriptam cum responsorio et suo versu, videlicet ‘Cornelius centurio’, quod ipse rex cum cantu suo composuit, putantibus omnibus illum magnum aliquid obtulisse, repperierunt ipsum nichil aliud super altare posuisse. Qui inter alia sequenciam ‘Spiritus Sancti assit nobis gracia’ composuit. Hic de more habebat semper in diebus festis esse in aliquo monasterio virorum propter officium divinum, qui non solum cum religiosis cantabat verum eciam cappa cerica indutus chorum regebat. Unde cum quoddam castrum obsedissest, dimisso exercitu circa obsidionem contra rebelles, propter festum Sancti Aniani Aurelianis venit et cum chorum regendo alta voce ter ‘Agnus Dei’ flectendo genua incepisset, muri castri quod obsederat funditus corruerunt. Huius uxor Constancia admodum indignabunda quare de ea nichil faceret et quod ei ad laudem cedere posset. Quod sapienter rex advertens, ad laudem martirum composuit responsorium ‘O constancia martirum laudabilis’ etc. et illud coram regina fecit decantari, deinde illud a papa approbari fecit et in festis martirum recitari, quod illa credens ob favorem sui factum regaciata est regi. Hec erat una de illis de quibus Augustinus in epistola: