The Digital Manipulus/Scotichronicon Project

_______________________________________________


Cap. 47 (D.E.R. Watt et al. eds., vol.2, pp.412/414)

Neque vero tante probitatis et excellencie rex tanteque fortitudinis invicte princeps necnon tante virtutis et audacie miles evadere posset quin sceleratorum occumberet sevicia proditorum. O nephanada proditorum rabies; O maledicta prodicionis occulte condicio que numquam preter in se confidentes et quos fide tenetur precipue decipit. O malum malorum omnium incomparabiliter fedissimum et cunctis hominibus execrandum. Vere proditor quia fidem perdit, homo non est nec alio nomine dignus quam quod renunciando fidem proditor efficiatur. ‘Fides’, dicit philosophus, ‘firmissimum humani pectoris bonum est, nulla necessitate fallendi cogitur, nullo premio corrumpitur.’ Qui sine fide est, omni bono vero vacuus est. Error iste quem odire debet, quicquid odiri potest. In hoc error deteni quantum ad hoc demonioris deteriores sunt. Augustinus: ‘Qui palam adversarius est, facile cavendo vitari potest; hoc occultum malum et domesticum opprimit antequam previderi possit.’ Jeronimus: ‘Regibus et principibus servari fidem oportet. Quam qui non exhibuerit apud Deum invenire premia non potest.’ Quia, ut dicit Blessensis:

Deus utique Justus Judex et prodiciosa pagani morte Julii Cesaris vindictam sumpsit. Suetonius: ‘Percussorum Cesaris fere neque triennio quisquam amplius supervixit neque sua morte defunctus est. Dampnati omnes alius alio casu periit, pars naufragio, pars prelio, nonnulli eisdem pugionibus quibus Cesarem punxerant sese crudeliter interemerunt.’ Caveant ergo sibi proditores ne quemquam Christianum prodant principem seu quemvis alium in se confidentem ob metum Justi Judicis qui tantum exercuit in proditores vindictam pro pagano. Sequitur exemplum quam pulcra sit in homine fidelitas et quam vilis prodicio. Olim vera pro captivis Romanorum redimendis Fabricius Epirorum regi Pirro missus est quem cum pauperem cognovisset, quarta parte regni promissa rogat ut ad se dimissa patria transiret, quod contemptum, est a Fabricio. Interjecto quidem anno idem Fabricius cum exercitu pugnandum directus est contra Pirrum et cum eius et Fabricii castra vicina fuerant, Pirri medicus ad eum nocte venit promittens veneno se Pirrum occisurum si sibi aliquid polliceretur. Quem Fabricius vinctum reduci jussit ad dominum Pirroque dici quid contra caput eius spospondisset. Tunc rex ammiratus dixisse fertur: ‘Iste est Fabricius qui difficilius ab honestate quam a cursu suo sol averti potest. Ecce, duo valde dissimiles quorum alter nullo beneficio, non quarta parte regni, licet pauper, redimi potuit hosti favere contra patriam nec proditorie voluit ut hostem vinceret. Alter vero dominum regem ultro mercatum optulit levi precio.’ Ideo ut consluit Ambrosius: ‘Caveamus proditorem ne per unium multi fluctuemus.’