The Digital Manipulus/Scotichronicon Project

_______________________________________________


Cap. 48 (D.E.R. Watt et al. eds., vol.2, pp.414/416/418)

Prefatum quoque Malcolmum in dono adeo largum fuisse vel pocius prodigum historie tradunt ut cum omnes tocius regni terras, regiones et provincias ritu priscorum in propria possessione tenuerat, nichil inde possidendum sibi retinuit preter regie sedis Scone monticulum quo reges amictu regali sedentes in trono judicia, leges et statuta subditis soleant propalare. Antiquitus vero consueverant reges suis dare militibus plus aut minus de terris suis in feudofirmam alicuius provincie porcionem vel thanagium. Nam eo tempore totum pene regnum dividebatur in thanagiis. De quibus autem cuique dedit prout placuit vel singulis annis ad firmam, ut agricolis, vel ad decem annorum seu viginiti seu vite ad terminum cum uno saltem aut duobus heredibus, ut liberis et generosis, quibusdam itaque, sed paucis, imperpetuus, ut militibus, thanis et principibus, nec tamen adeo libere quin eorum quilibet domino regi solveret annuatim certum censum. De quibus terris omnibus et annuis redditbus cum sibi nichil, ut dictum est, reservasset, generali tandem curia necessitate coactus, quoddam ab eis emolimentum regie dignitati congruum provideri peciit, aut redditas vel competens saltem annuale subsidium quo sue majestatis per omnia sustentaret honestas ita tamen quad imbecillis plebicula contribucionis annue nullatenus gravi deprimatur onere quod ab omnibus grantanter tam plebe quam nobillius approbatum est ce concessum. Insuper et cuncti nobiles cuiusque status annununt quod omnium terrarum ac heredum suorum custodia domino regi per annos xx remaneat una cum releviis et maritagiis cuiuscumque principis ac libieretentis post decessum. Rex enim iste Malcolmus, licet tam pace quam bello magnanimus, quod inconsulte sua distribuit videtur, non quia bene meritis secum bellis militantibus et dignis dona gratis decencia dederat, sed quia prodigus, omisso largitatis tramite, non sue partem possessionis, ymmo totam nichil sibi retinens dissipavit. Inconsulte satis fit illa donacio quam necessaria sequitur donorum repeticio. Unde Bernardus: ‘Si stultus est qui partem suam deteriorern facit, quid ille qui penitus reddit se vacuum ut de bonis suis nullam sibi partem reservet?’

Unde Claudianus:

Et luxus populator opum quem semper adherens infelix humili gressu comitatur egestas.

Hec tria depauperant divitem, videlicet:

Porta patens, dominusque puer, dapiferque remissus in tenuem redigunt orrea plena statum.