Cap. 32 (D.E.R. Watt et al. eds., vol.3, pp.92/94)
Quo in tempore antequam Antiochia caperetur, et de qua capienda quasi fuit desperatum, Sanctus Andreas apostolus apparuit cuidam rustico simplici peregrino nomine Petro Provinciali genere dicens:
‘Veni, ostendam tibi lanceam qua perforatus fuit Christus, postquam capta fuerit civitas.’ Qui eius animacione, capta civitate, presente R. Comite et capellano suo, in ecclesia Sancti Petri fodiens
terram, in loco de quo revelacionem habuerat lanceam invenit. Dubitantibus autem plerisque utrum esset lancea Christi, quidam Bartholomeus nomine, cui eciam Christus apparens de lancea significavit.
Qui cum ipsa lancea per lignum xiii pedum, quem fieri jussaret, illeus transivit. Et sic exercitus fiduciam in Christo et in ipsius lancea habentes, intrepidi processerunt per Achon, que tunc
Ptholomeida dicebatur. Venerunt Cesaream, ubi cum essent, columbam desuper volantem ancipiter unus graviter plagatam dejecit, circa quam reperte sunt litere quas deferbat talis sentencie: ‘Rex Acharon duci
Cesaree salutem. Generacio canina venit, gens contenciosa, contra quas per te et per alios legem tuam defendas. Idem annuncia aliis civitatibus.’ Post hec, ut prediximus, venientes Franci ceperunt
Jerosolimam. Et ibi latam Jerosolim civitas in montanis sita, rivis, fontibus et silvis carens, excepto fonte Silo, ubi quandoque sufficiens aqua reperitur. Fuerat autem post Titi et Vespasiani
destruccionem per Helyum Adrianum mirifice reparata, sed non in eodem loco ubi prius. Ibi Godofridus, qui factus fuerat rex, secundo anno mortuus sepelitur. Scriptum reperi quod cum rogaretur Deus ut per ignis
visionem in vigilia Pasche ostenderet, quem regem Jerosolim prefici vellet, et apparuisset super lanceam Roberti Curthose filii Willelmi Bastard, magna demencia resupit illud regnum, spe regni Anglorum.
Unde justo Dei judicio utroque frustratus, caniciem peregit in vinculis fraternis.
Anno domini m° cii ordo Tironensis incepit per abbatem Bernardum apud vetus Tiron’ in nemore, sed postea in
planicie vallis.
Creduntur autem tunc transfretasse plus quam ducenta milia Francorum in subsidium Terre Sancte. O quantum distant moderni principes et commilitones ab illis qui tunc fuerunt,
qui Sancto Spiritu afflati in unaquaque quasi provincia centeni et milleni ad huiusmodi transitus expediocinem se cruce signarent! Sed nostri nunc satellites at satrape solum delectantur in cedibus et
rapinis, in extorsionibus subditorum et bellis intestinis. Propter quod dicit Blessensis in epistola: