Cap. 44 (D.E.R. Watt et al. eds., vol.3, pp.136/138)
Rex autem David dissimulato merore super morte unici filii sui* tulit continuo Malcolmum primogenitum filii predicti, dato ei rectore Duncano comite de Fiffe cum exercitu copioso, quia ipse senuerat, et sine detrimento corporis regnum peragare non poterat, jubens eundem suum nepotulum per provincias Scocie circumduci, ac heredam regni proclamari. Juniorem quoque fratrem Willelmum rex assumens venit ad Novum Castrum, et acceptis ibidem a principibus Northumbrie obsidibus, omnes eiusdem pueri dominio subditos fecit. De tercio nepote David quid actum tunc, vel quo fuerit, scriptis non reperi. Rediens autem rex grandevus, nichil tamen inordinatum, nichil incompositum cunctis regni finibus reliquit. Anno deinde sequenti post Pascha Carleolum adiit, ut et occidentis regni negocia sicut orientis disponerit. Subito pinus ipse rex et religiosus infirmitate gravi pressus, cum regnum xxix annis et uno mense gloriose rexisset, anno domini m° cliii° nono kal. junii, dominica ante Ascensionem feliciter moriens, corpus terre, celo spiritum reddidit angelus sociandum. Sepultus est autem in ecclesia Sancte Trinitatis de Dunf honorifice pavimento coram majore altari, quam a patre et matre primo fundatam, ab Alexandro fratre possessionibus et edificiis auctam, eciam ipse donis amplioribus et honoribus constructam ditavit; et ibidem in senectute bona parentibus et fratribus est appositus. Cuius memoria per omnes generaciones in benediccionibus est, quia similis illius princeps, a tempore quo non extat memoria, minime surrexit. Divinis devotus officiis, singulis diebus omnes horas canonicas, eciam vigilias mortuorum, dicere non pretermisit. De quo dicitur:
Bis deca rex annis David fuit atque novennis
in Scocia, caute provida prospiciens.
Postquam castellis regnum munivit et armis,
rex Carville fertur obisse senex.
Predicabile quidem in eo fuit, quod in spiritu consilii et fortitudinis gentis sue feritatem sapienter moderatus est, et quod in abluendis pauperum pedibus frequentissimus, alendisque eis et vestendis
miseriorus fuit. Qui eciam apud exteras naciones peregrinos, et religiosos ac seculares, humilem se prebuit ac domesticum; ac eis munera de suis munificenciis largissime donavit. Gloriosis enim rex
cotidana frugalitate, vitcis sanctitate, vestitus honestate, conversacionis disciplina, et morum ingenuitate, eciam viris religiosis imitabilem se prebebat. Cuius nimirum vitam laudabilem, ymmo cunctis
admirabilem, mors preciosa secuta est. Quisquis igitur felici morte se moriturum affectat, eiusdem Deo dilecti regis vitam, et sequentem pro morte sua legendo lamentacionem, sue felicissime mortis
exemplo mori discat.
Notes (pp.259-60, n.1):
“…After ‘filii sui’ () MS CA inserts:*
Henrici. Erat enim sapiens valde et ex precedenitibus futura cupiens precavere attendens idem Senecce de moribus:
Timebat enim propter variebilitatem que emerserat in regno suo per patruum suum Dovenaldum Banum et fratrem suum Duncanum nothum rixantes pro regno et legitimos heredes exiliantes, et paulo post in Anglia in Stephanum regni sui nepotis Henrici filii imperatricis sororis sui invasorem: propterea.
The quotation from Seneca has not been identified; it occurs neither in ‘De Moribus’ nor in Epistulae Morales; cf. however Thyestes, 1487: ‘serum est cavendi tempus in mediis malis’ (Seneca’s Tragedies [Loeb edn], ii., 132-3)....