The Digital Manipulus/Scotichronicon Project

_______________________________________________


Cap. 9 (D.E.R. Watt et al. eds., vol.3, pp.22/24)

Prostratis ubique cunctis hostibus vel ad suam deductis pacem, idem sepe dictus Malcolmus apud Sconam, presentibus regni majoribus, in trono regali positus est, et in omnium Scotorum gloriam et honorem eodem aprili mense die Sancti Marci coronatus, ea eodem videlicet anno domini m° lviiᵒ et imperatoris Henrici iiiiᵒ sive ut predixi tercii anno primo, qui Henricus imperavit annis ferme 1. Malcolmi igitur regno pacato, pro retribucione sua thanus de Fife tria peciit pro se et dominis sive thanis de Fife suis successoribus, videlicet quod regem locarent in sede tempore sua coronacionus; et quod in omni exercitu bellico regis, ubi oppansum foret eius vexillum, vangardium gubernaret, quod eciam ipse et omnes in posterum de sua cogniacione, pro subitanea et improvisa occisione, gauderent privilegio legis Macduf, ubi generosus occidens solvendo xxiiii marcas ad kinbot, et vernacius xii marcas remissionem plenariam exinde reportarent.

Tunc temporis fames et mortalitas fuerunt in universa terra. Huius tempore quidam potens, dum sederet in convivio, repente a muribus circumvallatus est; et cum esset innumerabilis multitudo murium, et multi convive, de nullo captabant nisi de illo; sed cum a suis in pelago maris deductus esset, nil ei profuit, quia mures navim sequentes ipsum usque ad aque introitum corrodeabant. In terram igitur positus, a muribus totus dilaceratus est et comestus. Idem dicitur cuidam principi Appollonie contigisse. Et hoc minus mirum judicatur, quia pro certo dicitur quod in quibusdam terris, si leopardus ali quem momorderit, confestim murium copiam advenire, ut vulneratum commingant; immundum urine diluvium hominis exitium comitari. Tempore namque Machebede magna fertilitas erat in Scocia, qui anno domino mᵒ l Rome argentum spargendo pauperibus distribuit.

Anno domini m° xxviᵒ obiit Richardus secundus dux Normannorum, cui successit Richardus iii eodem anno defunctus. Cui successit Robertus frater eius, pater Willelmi Bastard. Ut sciatis quot fuerunt duces ante Willelmum, et a quo originem habuerunt, patet per metra:

Hic Normannorum sequitur generacio, quorum
Rollo dux primus genitus de stirpe Dacorum,
ex Dacia sumpsit nomina Rollodanus.
Rollo Willelmum, Wil. Richard, Rique Richardum,
Richard Robertum, Robertus Wil. genuit Bast.

Et quia fuerunt nisi tres reges de stirpe Danica Cnutus scilicet Hardknutus et Haraldus paulisper hic de iis loquendum est; sed postea in loco suo de eisdem immorandum. Anno mᵒ xvii Knutus filius Suani tocius Anglie suscepit imperium, et duxit in uxorem Emmam filiam Richardi ducis Normannorum, que prius uxor Ethelredi regis; ex qua Hardeknutum postea Danorum et Anglorum regem et Guinildam filiam genuit, que nupsit postea Henrico Romanorum imperatori. Anno mᵒ xxxviiiᵒ rex Knutus Noreganos, Olavum regum suum propter eius sanctitatem spernetes, multa auri et argenti copia ceccatos corrupit et I magnis navibus Norwegiarn devectus, Olavum de illa expulit, sibique eam subjugavit; et anno sequenti idem Knutus Anglorum Danorum et Noriganorum rex Angliam rediit. Anno quoque sequenti Sanctus iste Olavus rex et martyr, Haroldi regis Noriganorum filius, quem Knutus expulerat, in Noraga perimitur a suis. Et anno sequenti Knutus magno cum honore Romam profectus, ingencia munera Sancto Petro in auro et argento optulit, et ut scola Anglorum libera esset a Johanne papa impetravit.

Introduction to notes on chapter 9, (pp.187–8):

“…The abbreviated version of this chapter which appears in MS CA (VI c.27)…continues with an additional passage: ‘Hiis enim temporibus diversi reges peregrinacionis optent apostolorum limina visitabant, sicut et paulo ante, scilicet Anno domini Mᵒ xxxii primo.’…followed by a longer additional passage:

Nunc autem et, quod dolenter refero, reges et principes dediti sunt non tantum bellis hostilibus ad extra, sed eciam intestinis et civilibus quod raro vel nunquam erigunt mentem ad Deum nec de misera anima que in eternum vel in pena aut gloria victura erit excogitant, donec rei et nudi peccatis onerati discendunt in locis penarum et de illis possunt annumerari de quibus scriptum est Ecclesiastici xlix: ‘Relinquentes legem Altissimi potentes reges inde defecerunt quia contempserunt timorem Dei. Dederunt regnum suum aliis, et est alienis.’ Hec propterea hic inserui ut sciatis quia quamvis isti duo reges Knuto scilicet et Machebeda intrusores extiterant regnorum, tamen placare Deum satagebant peregrinacionis sancte profeccione et elemosinarum erogacione. De primo scriptum est Libro Revelacionum Brigitte, vj, capitulo v quod in Roma sunt majores indulgencie quam homines credere possunt, quas sancti suo sanguine meruerunt, et ibidem Libro Celesti ad Imperatores et Reges, capitulo xiii: ‘Rome compendium est inter celum et mortem ad fugiendam penam purgatorii, quia ibi sunt indulgencie que sunt elevaciones et redempciones animarum quas sancti pontifices consesserunt, et sancti Dei suo sanguine meruerunt.’ Hec ibi. De iio scriptum est: ‘Peccata tua elemosinis redime’, Danielis iiiio. Super quo Augustinus:

‘Si vis esse mercator optimus, fenerator egregius, da quod non potes retinere ut recipias quod non poteris amittere. Da modicum ut recipias centuplum. Da temporalem possessionem ut consequaris hereditatem eternam.' Hec Iste.

...The passages referred to in the quotation are [as follows]:... 11.21-25 ("Si vis ... eternam'), not identified"