The Digital Manipulus/Scotichronicon Project

_______________________________________________


Cap. 26 (D.E.R. Watt et al. eds., vol.3, pp.348/350)

Quid dicemus ad hec?

Non ergo mirum si Sancti unccione Spiritus edocti senciant se in pontificali dignitate proficere posse vel ne, sicut diversim ode in diversis exemplis subsequentibus demonstratur. Scribit enim Barbasom libro suo De Apibus quod

apud Sanctum Victorem Parisius erat quidam canonicus vita genere et literis precellens. Electus ergo in episcopum renuit, et pertinaci constancia contra plurimorum et majorum prelatorum consilium se substraxit. Moriturus autem post multos annos, socius quidem eius qui eum multum dilexerant adjuravit eum quatenus ad ipsum, si Deus permitteret, resolutus morte rediret. Annuit ille, statimque defunctus est. Nec dies multi post mortem eius effluxerant cum ecce anima secundum quod promiserat rediens, eminus in pariete signum crucis impressit dicens: ‘Ne dubites aut vacilles in visu, sed quere quid vis, et me sinas ad pociora transire.’ Mox socius ad visionem exultans, ‘Solicitus,’ inquit, ‘valde fui ne gravissimam ad minus penam in Purgatorio sustineres, quia vitasti contra majorum consilium tam pertinaciter presulatum, in quo ad salutem anime tue tot et tanta facere potuisses.’ Cui anima, ‘In me’, ait, ‘hoc ordinavit clementissima bonitas Salvatoris, quia ex tunc timui et nunc scio quod si episcopatus cathedram ascendissem, in perpetue dampnacionis periculum incidissem.’ Et hoc dicens quasi ingenti corusciacionis lumine pertransivit.

Hec ille.

Simile legimus de quodam priore Clarevallis Galfrido nomine, qui, cum electus esset in episcopum Tornacensem et ab Eugenio papa et abbate suo beato Bernardo cogeretur onus episcopatus subire, prostratus ad pedes abbatis et clericorum qui eum elegerant in modum crucis ait: ‘Monachus fugitivus, si me eicitis, esse potero; episcopus numquam ero.’ Isti laboranti in extremis, quidam monachus ei carus assidens ait: ‘Care frater, quia nunc corpore separarmur, ora te, si potes salva Dei voluntate, ut statum tuum michi post mortem reveles.’ Cui oranti post mortem eius corem altare apparuit Galfridus dicens: ‘Ecce assum frater tuus.’ Cui ille: ‘Care socie, quomodo est tibi?’ ‘Bene’, inquit, ‘est; sed revelatum est michi a Sancta Trinitate quod si promotus fuissem in e piscopum, fuissem de numero reproborum.’ Nec mirum quia honores ut frequenter in peius mutant mores. Unde dicitur:

Plurima cura soleant hominum corrumpere mores,
alcius evertunt femina, census et honores.

Nec hec propterea scribimus ut presulatum condemnemus, sed, ut in suo Pastorali scribit Ambrosius: ‘Magna sublimitas magnam debet habere cautelam, honor grandis grandiori debet sollicitudine circumvallari, quia cui plus creditur plus ab eo exigitur, sicut scriptum est:

Ex quo patet quod quando constare poterit electo, quod eius ad presulatum assumpcio placeat Deo, quamvis alias onus prelacionis fugeret, subire debet.

Sicut legimus quod:

quondam ecclesia Cinomanensis multo tempore sine vere vite pastore languerat, et mortuo episcopo eleccionis dies instabat. At quoniam vix est congregacio aliqua in personis adeo desolata, quin unum saltem habeat qui filiali pietate de materno defectu ecclesie doleat, et gaudeat de profectu,