The Digital Manipulus/Scotichronicon Project

_______________________________________________


Cap. 42 (D.E.R. Watt et al. eds., vol.3, pp.394/396/398)

Anno quo supra electus fuit Robertus de Stwetvile decanus Dunkeldensis, vir sciencia et moribus preclarus, per viam compromissi in vigilia Apostolorum Petri et Pauli. Unde facta est magna dissencio, archidiacono Sanctiandr' impedimentum prestante, et eiusdem mediis ipso electo per dominum regem non admisso. Prior cum canonicus Sanctiandr', facta appellacione, electum domino pape direxerunt; ex altera parte rex per nuncios suos cum dicto archidiacono magistro Abell ad curiam Romanam transmisit. Ubi factum est ut, succumbeunte veritate per sinistram suggestionem, prevalente falsitate, electus graciam pape non est assecutus, sed archidiaconus Abel de eodem episcopatu ex provisione apostolica infulatus repatriavit. Qui cum ecclesiam Sanctiandr' primo visitaverit, propria manu in porta creto scripsit:

Hec michi sunt tria, lex, canon, philosophia.

In crastino consimili scriptura, nescitur tamen a quo, sic subscribebatur:

Te levent absque bria fraus, favor, vana sophia.

Qua scriptura comperta, ira incanduit, furia infremuit, et scriptori ultimi versus exterminium comminatur. Sed, ut dicit Beda:

Presul in premissis canonicos habuit suspectos, et propterea non tantum, sed quia sibi consensum in eleccione denegarunt, indignatus quampulrimum, in despectum et dedignacionem eos quoad vixit procuravit. Quare cito Deus delevit memoriam eius e terra, ne pastoris officio fungeretur, cuius justo judicio facti sunt dies eius pauci, et episcopatum eius accepit alter. Nam stetit episcopus decem mensibus et duabus septimanis, et in crastino Sanctiandr' anno m° cc° liiii° mortuus, et in nova ecclesia sepultus est. De quo require infra libro x capitulo viii. Quo anno prima dominica xl postulatus est Gamelinus domini regis Alexandri terciii cancellarius; ac secundo die Natalis Domini, que dominica habebatur, anno sequente a Willelmo episcopo Glasguensi consecratus, quodammodo rege invitio, licet consiliarii regis reclamantibus et missis nunciis ad papam appellantibus prohiberent. Iste episcopus satis provide gubernavit ecclesiam pacificus et amatus; et in crastino Sancti Vitalis martyris apud Inchemurthawch anno domini m° cc° lxxi° mortuus, et in nova ecclesia juxta magnum altare honorifice, postquam stetisset electus et episcopus xvi annos, sepultus. De ipso vide infra libro x capitulo xxii cum sequente. Quo anno postulatus est Willelmus Wischart electus Glasguensis, vir magne nobilitatis et fame iiii non' junii. Consecratus est autem apud Sconam idus octobris anno domini m° cc° lxxiii, Keledis tunc ab eleccione exclusis. Qui ecclesiam suam et collegium affectuose diligens, occidentalem partem eiusdem ecclesie violencia cuiusdam ventose tempestatis ad terram dejectam, de eschatis suis notabiliter et sumptuose reedificavit. Huius temporibus nemo magnatum Scocie causam contra ecclesiam Sanctiandr' movere, vel cum ipso contendere, voluit aut valebat. Mortuus est autem apud Merbotil quinta kal' junii anno domini m° cc° lxxix, et sepultus est apud Sanctumandr' in nova ecclesia ante altare iiii° non' junii, revolutis annis eadem die qua fuit electus. De ipso vide infra libro x capitulo xxviii et capitulo xxxi cum sequenti. Stetit autem electus per biennium iiii menses et xxiii dies; episcopus autem per quinque annos et octo menses; et sic electus et episcopus stetit per septem annos vi menses et ix dies.