The Digital Manipulus/Scotichronicon Project

_______________________________________________


Cap. 2 (D.E.R. Watt et al. eds., vol.4, pp.4/6)

Anno Honorii viᵗº Judeus quidam, conquestus causa cum in multis hereticorum ecclesiis baptizatus fuisset, venit eciam ad ecclesiam orthodoxorum sub eadem intencione baptizandus. Et cum baptizari deberet, aqua fontis subito disparuit, et iterum atque iterum alltata aqua et fonte repleto, iterum atque iterum aqua disparens, virtutem Dei et Judei perfidiam ostendit. Anno sequenti corpora Sanctorum Stephani, Nichodemi, Gamalielis et Abibon Luciano presbytero revelata sunt. Et Zozimus papa decrevit cereum Sabbato Sancto Pasche benedicendum. Cuius cerei misitcus intellectus sic describitur:

Cereus iste Deum notat atque diem jubileum
quo mundus per eum traxit de morte tropheum.

Quidam occidentales ultimo anno cicli decemnovenalis pro embolismo communem annum tenentes, ac per hoc in Pascha celebrando oberrantes, divino miraculo ad veritatem revocantur. In una enim Italie ecclesia, ubi in Sabbato Sancto Pasche hora baptizandi solebat aqua divinitus manare et statim ex sese redire, nullo deductorio penitus apparente tunc temporis, minus justo, id est viiiᵒ kal' aprilis, Pascha celebrantes, aqua non emanans, expectatione unius diei ac noctis fefellit. Legittimo autem die Pasche, hora baptizandi, aqua solito emanans, xᵒ kal' maii Pascha debere celebrare ostendit. Quo in tempore, ut scribit Sigibertus, Predestinatorum heresis cepit serpere, qui Deo predestinati vocantur, quia, et de predestinacione et divina gracia disputantes, asserebant quod nec pie viventibus prosit bonorum operum labor, si a Deo ad mortem predestinati fuerint, nec impiis obsit quod improbe vivant, si a Deo predestinati fuerint ad vitam. Que assercio et bonos a bonis evocabat, et malos ad mala provocabat. Et ne quis ex huiusmodi heresi sumat materiam desperandi, audi quod scribit Cesarius, quod predestinacioni innitentes multi decipiuntur. Exemplo Lodovico Thuringie, hominis literati qui tanto errore erat deceptus, ut se assereret necessario salvandum si predestinatus erat, vel dampnandum si prescitus. Dicebatque se horam mortis sue non posse effugere vel anticipare, et ob hoc sine ullo timore infinitis viciis se multipliciter exponabat. Tandem graviter infirmatus, medico accito dixit ut curam adhiberet qua convalescere posset. Medicus, peritus non solum medicina sed eciam theologia, illius errorem non ignorans, dixit: ‘Domine, si hora mortis vestre venerit, non potero vos curare; si vero non venerit, frustra curam adhiberem quia sine hoc curabimini.’ Et infirmus: ‘Quomodo sic respondes? Scio quod, nisi mihi cito subveniatur, moriar ante tempus.’ Tunc medicus: ‘Si creditis vitam vestram procelari virtute medicine, quare hoc negatis de penitencia, que est anime medicina?’ Attendens infirmus virtutem verborum statim, quasi infusa luce securitatis ab eo omnes dubietatis tenebre diffugerunt, et dixit: ‘De cetero esto mihi medicus anime, quia per tuam medicinalem linguam liberavit me Deus a maximo errore.’ Ad istud confirmandum, dicit Christus Brigitte, libro vi capitulo xxii, de quodam qui in predestinacione posuit fidem suam, dicens: ‘Si Deus prescivit me dampnandum, cur amplius laborabo? Si non, salvandum faciliter recipiet penitenciam, ve illi nisi se cicuis emendaverit, quia nullus propter prescienciam meam reprobatur.’