The Digital Manipulus/Scotichronicon Project

_______________________________________________


Cap. 33 (D.E.R. Watt et al. eds., vol.4, pp.86/88)

Nam ut dicit Oracius:

Quicquid delirant reges, plectuntur Achivi.

Secundo anno huius regis ingens terremotus iiiᵒ idus augusti totam Angliam exterruit horrendo miraculo, ut edificia omnia penitus resilirent et mox pristino modo residerent. Secuta est inopia omnium fructuum, tarda maturitas frugum ut vix ad festum Sancti Andree messes recoderentur. Quarto eius anno fuit tumultus fulgurum motus turbinum. Idus octobris apud Winecelumbam ictus de celo missus tonitrui turris latus vi impulit ut debilitata maceria in confinio tecti tengens foramen ad humane grossitudinis modum efficeret. Quo ingressus trabem maximam in fragmina per totem disjecit ecclesiam, crucifixi caput cum dextra tibia et imagine Beate Marie dejecit. Secutus est fetor intolerabilis. Tandem monachi felici ausu erumpentes benedicte aque aspergine inimici prestigia effugarunt. Fuitque discordia ventorum inter se dissidencium ab euro austro veniens xvikal' novembris, que Londonie plusquam sexcentas domos effregit. Cumulabantur ecclesie cum domibus, macerie cum parietibus. Idem furor ventorum tectum ecclesie Sancte Marie que ‘ad Arcus’ dicitur pariter sublevavit, et duos ibi homines obrutit. Ferebanturque tigna cum trabibus per inane, mirantibus qui longe, timentibus qui prope stabant. Quatuor tigna viginti sex pedes longa tanta vi pariter in humum impacta sunt ut vix iiiiᵒ pedes extarent, notabili visu quomodo duriciem strate publice proruperint eo ibi ordine posita quo in tecto ab artifice fuerunt collocata. Que ob impedimentum transeuncium ad planiciem terre desecta sunt, quod aliter erui nequirent. Quinto eius anno eadem violencia fulminis apud Salesberiam tectum turris ecclesie omnino disjecit multumque maceriam labefactavit quinta die postquam eam dedicaverat Osmundus preclare memorie episcopus. Sexto Willelmi regis anno tantum fuit in Anglia diluvium ex abundancia imbrium quantum nullus meminerat. Mox accedente hieme fluvii sunt ita congelati ut essent pervii equis et quadragis et plaustris. Gelu resoluto, ex impetu glacialium crustarum pontes effracti sunt. Septimo anno eius propter tributa que rex in Normannia positus edixerat agricultura defecit. Qua deficiente secuta est fames. Qua crescente successit mortalitas hominum adeo crebra ut deesset morituris cura, mortuis sepultura.