Cap. 60 (D.E.R. Watt et al. eds., vol.4, pp.172/174)
Ad confirmandum hoc scripsit Barbason libro suo De Apibus quod in monasterio de Folsi Ordinis Cistercii contigit ut aeris intemperies tempestatem gravissimam minaretur.
Sparsis ergo choruscanibus atque mugientibus tonitruis undique per aera secuntur et fulgura. Que ut viderunt monachi certatim ad ecclesiam confugientes tamquam festive classicum pulsare fecerunt. Ubi, conventu in choro totaliter congregato, pependerunt claustris et officinarum pericula imminere, inchoant altissime devotis vocibus antiphonam ‘Salve regina’. Et cum venissent ad locum antiphone: ‘Eja ergo advocata nostra illos tunos misericordes oculos ad nos converte’, subito vehementissimus ventus ex occidente veniens cum horribili fragore tonitrui fenestras ecclesie vitreas cum tanto impetu totaliter dissipavit ut ecclesia firmissime solida corruere crederetru. Nec mora ubi in tanto discrimine sacer conventus flexit genua et illa verba antiphone cantavit: ‘Et Jhesum benedictum fructum ventris tui nobis ostende’, statim imago Crucifixi tabula depicta, que medio stabat inter stallas monachorum et retro chorum conversorum, que ad modum mortui oculorum palpebras habebat complosas, conversa statim ad orientem et contra naturam picture oculos clare aperuit, qui sic amodo remanserant; et mox omnis timor, sublata tempestate, cessavit.
In aliis eciam locis hominibus seu hominum edificiis vel animalibus fulmine peruenitbus, mala que solito graviora Christianis contingere sunt significata. Damascenus libro 4ᵒ dicit quod tanta est
virtus huius sacrastissimi ympni videlicet: ‘Sanctus, sanctus, sanctus, Dominus Deus Sabaoth, pleni sunt celi et terra gloria eius’ quod qui dicit illum devote a morte subita et fulgure et omnibus
irruentibus calamitatibus erit securus, propter quod statuit sancta sinodus Calcidonensis Trisagium Sancte Trinitatis a fidelibus dici contra omnes stellionatus, id est minas divinas: ‘Agios o theos,
Sanctus Deus, agios isaicos, sanctus fortis, agios athanatos eleoyson ymas, sanctus et immortalis, miserere nobis.’ Anno domini moᵒ cᵒ xlix, qui fuit annus secundus expedicionis Jerosolimorum,
Conradi regis Romanorum, et annus quartus Eugenii pape, in quo anno ipse pape de partibus Galliarum Romam reuersus est, in quo eciam anno Sanctus Malachias in Claravalle defunctus est,
extitit admirabilis visio cuiusdam Tundalis nomine qui, in anima raptus et per bonum angelum deductus ab Inferno ad Celum, notavit plurima scriptis commendata, videlicet de aspectu demonum, de valle
horribili et ponte augusto, de bestia monstruosa, de stagno tempestuoso et ponte periculoso et furno flammivomo, de bestia alta et fluvio congelato, de folle fabrorum et puteo infernali, de
Principe Tenebrarum et sociis eius in penis, et de visione glorle sanctorum ad quam nos ducat Christus. Anno domini mᵒ cl Ordo Premonstratensis venit ad Driburgh.
Anno domini mᵒ cli Gracianus, monachus de Clasa civitate Tuscie natus, Decretum composuit. Scisma exortum inter Innocencium iii et Petrum Leonis sopitum est per beatum Bernardum. Qui inter ceteros
persuasit Henrico regi Anglie ut Innocencium admitteret. Quem vix persuasit Innocencium recipere ab episcopis Anglie penitus dissuasum. Cum enim omnimodis recalcitraret et detrectaret, ‘Quid times?’ ait
Bernardus. ‘Times peccatum incurrere si obedias Innocencio? Cogita’, inquid, ‘quomodo de aliis peccatis tuis respondeas Deo, istud michi relinque. In me sit hoc peccatum.’ Ad quod verbum persuasus,
rex eciam extra regnum suum domino pape occurrit usque Carnotum sibi fidelitatem faciens. Anno domini mᵒ cliiii obiit Gaufirdus primus abbas de Dunfermelyne et successit sibi eiusdem nomine Gaufirdus,
nepos eciam eius. Hoc anno obiit Thomas prior de Scona, Scotus, cui successit Isaac qui obiit anno domini mᵒ clxii, cui successit Robertus, canonicus de Jedbod prior de Restinot. Anno domini mᵒ clxiiii
obiit Gregorius episcopus Dunkeldensis. Cui successit Ricardus, capellanus regis.
Explicit liber extravagancium viiᵐ