The Digital Manipulus/Scotichronicon Project

_______________________________________________


Cap. 15 (D.E.R. Watt et al. eds., vol.4, pp.288/290/292)

Hic vir Rogerus totis viribus conatus est primatum habere super ecclesiam Scoticanam. In tantam enim elacionem ob coronacionem juvenis Henrici Anglorum quam in contemptum primatis sui Thome Cantuariensis exercuit ut pro nichilo se prevalere putaverat nisi preesset ecclesie Scoticane. Nam et eciam antequam coronatus fuit is Henricus patre consenciente anno scilicet domini mo clx iiiito, Angelramus archidiaconus Glasguensis regis Malcolmi olim cancellarius mortuo Herberto electus est in Glasguensem antistitem. Quo in tempore vacaverunt Sanctiandr’, Glasguensis, Moraviensis episcopatus. Angelramus igitur in die dominica electus in sabbato sequenti sacerdos ordinatus et in xlo die eleccionis sue a Romano pontifice Alexandro iii in episcopum consecratus. Quod Rogerus Eboracensis satis moleste tulit ut sequencia declarabunt. Henrici junioris regis Anglie fretus auxilio inhiabat sibi usurpare ordinacionis dignitatem non solum Glasguensis ecclesie sed et Sanctiandr’ atque tocius cleri Scocie legacionem, habens ad hoc legacionis privilegium ab apostolico clanculo et falsis suggestionibus impetratum. Venit pompose ad castellum Norhame Twede fluvio vicinum. Inde mox bajulis ad clerum Scocie delegatis quatenus illum cum honore velut suum susciperent legatum a summo pontifice destinatum aut sibi cognoscerent divinum officium sequestrandum. Quod cum audisset Angelramus, nondum tunc electus sed dumtaxat archidiaconus Glasguensis et regis cancellarius, indigne valde ferebat et de consensu cleri ad hoc electus et procurator effectus adjunctis sibi notabilibus clericis cum quodam satellite nobili et manu forti hunc delphinum Eboracensem Rogerum inconsternate aggreditur dicens: ‘Unde tibi pater presumpcio ista elata nostri honoris clandestinum te voluisse privilegium usurpare?’ Disputatum est hinc inde acriter, Salomone decano Glasguensi et Waltero priore de Kalco sibi assistentibus ac multum eleganter perorantibus donee ad curiam Romanam a Scotis appelatum est. Ubi astantibus pomposis clericis et procuratoribus Eboracensibus, consecratus est Angelramus ab Alexandro papa ad confusionem maximam Anglicorum et ad Scotorum gloriam spectabilem. Anno domini mo co lxx Thomas Cantuariensis a papa Alexandro iam legatus effectus est. Quem ab exilio circa festum Sanctiandr’ Henricus rex Anglie revocavit, et sicut domino pape et Ludovico regi Francie promiserat pacem cum eo facturus, missam cantari fecit pro defunctis, sciens quod ad illam non daretur pax quam ab archiepiscopo sumere nolebat, in hoc Judam imitatus vel eo inferior qui siciens sanguinem innocentem pacis ferculum ferebat in ore quod non deglutivit in corde. Pacem optabat presul tamquam filius Dei. De quo et similibus dictum est: ‘Beati pacifici quoniam filii Dei vocabuntur.’

Anno mo clxxi mare visum est a multis ardere in Anglia. Conanus dux Britannie qui desponsavit Margaritam sororem regis Willelmi moritur. Radulphus monachus de Melros apud Cuprum in patrem eligitur et a Richardo episcopo Sanctiandr’ in Purificacione beate Marie apud Coldingham in abbatem benedicitur. Sepulcrum pii patris Walthevi abbatis Malrosensis a bone memorie Angelramo Glasguensi episcopo et iiiior abbatibus ad hoc electis reseratum est et corpus eius integrum inventum et vestimenta intacta xi kl’ junii obitus sui anno xiio, glebeque sui corporis lapidem novum superposuerunt marmor prepolitum. Simon de Toney monachus Melrosensis olim abbas Kogeshaley in episcopum Moravie electus et adductus est. Henricus rex Anglie cum manu valida et robore magno visitandi gracia in Hibernia vento et velo transportatus est. Et Eadwardus episcopus Aberdonensis mortuus est.