Cap. 23 (D.E.R. Watt et al. eds., vol.4, pp.314/316)
Rothomagus interea a rege juniore Henrico et rege Galliarum Ludovico comiteque Flandrie Philippo obsidetur. Quod cum comperisset rex Henricus senior iam universo regno Anglorum ad votum pacato atque sub eius dicione denuo firmissime pacis federe robarato, ad mare properat et manu forti suis subventurus non distulit transfretare. Et quo suorum tuviori fulciretur obsequio inimicisque suis formidinis major incuteretur confusio regem Scocie de turre de Falesio extrahens secum duxit Cadamoque custodie deputatum inclusit. Rege vero Scotorum ut dictum est in manus hostium tradito senioris regis omnes hostes hii eciam qui fuerant incentores precipui discordie territi et humiliati de pace tractare ceperunt atque bonorum virorum instancia pater cum filio concordatus est tam in transmarinis quam cismarinis partibus, pace reintegrata et integraliter reformata omnesque captivos preter regem Scotorum interventus regis Francie idem rex Henricus pater absolute relaxavit et relaxatis honores et bona restituit. Ecce quomodo amabant eum. Numquid cum propheta canere posset: 'Omnes amici mei dereliquerunt me', amiciciam utique veram sui similantes confederati futurorum participes evetuum bellorum videlicet indissolubiles et pacis se fieri consortes. Ita quod bellum unius et pax alterius consisteret et omnium incongrua quamvis intencione promiserant, et licet firmissimo astricti fuerant federe, consonus tamen sue rumor captivatis illorum corda dejecit omnium amicorum. Omnes enim Philistei occiso Golia aufugerunt. Sed et hoc merito passus est rex Willelmus impio et inhumano filio contra patrem bellum injustum colore non zelo justicie prosequenti subsidium prebens. Justissimam belli dereliquit causam cum sibi Willelmo regi de jure notorio toviys Anglie principatus cum corona debebatur. Equidem si causa propria suos caute debilitans hostes id egerat adnexum callide suum illusit consortem, injuste justum gerendo bellum. Quia non solum facto vel causa sed ex intencione sepius injusta belliger injuster justum prosequendo bellum vinci contigit vel occidi. Secreta eciam forte Dei dsipensacione actum est ut filius carnalis insurgeretr in patrem naturalem, cum eciam prius Henricus senior insurrexit in Sanctum Thomam suum patrem spiritualem. Nam verissima est illa sentencia Dominica que dicit: 'Eadem mensura qua mensi fueritis remecietur vobis.' Sed unde provenit hec ingratitundis notula in Henricum juniorem propter quem tanta passus est rex Willelmus ut captivus teneretur cum eque bene sibi forte potuit socero suo rege Francorum interveniente subvenisse sicut et aliis libertati donatis? Facilis est respondio dicente Cassiodoro: