The Digital Manipulus/Scotichronicon Project

_______________________________________________


Cap. 24 (D.E.R. Watt et al. eds., vol.4, pp.318/320)

Quam dissimilis fuit hic Henricus filius Henrici regis Decio filio Decii Cesaris qui ut scribit Valerius Maximus De memorabilibus dictis Romanorum libro iiii:

Hec ille. Augusto eciam Cesari Octoviano dissimiles sunt principes qui faciliter excitantur ad prelia. De quo felici belligero refert Eutropius ut adeo disturbias bella et simulates exercatus et ut nisi justus de causis numquam genti bellum indixerit jactantisque esse ingenii et levissimi dicebat ardore triumphandi et ob lauream coronam, id est folia infructuosa, in discrimen per incertos eventus certaminum securitatem civium precipitare. Neque principi bono quicquam minus quam temeritatem congruere. Satis celeriter fieri quicquid comode generetur armaque nisi majoris emolumenti spe nequaquam esse movenda. Recompendio tenui jactura gravi potita victoria similis fit hamo aureo piscantibus cuius abrupti amissique detrimentum nullo capture lucro pensari potest. Ut ad propositum revertamur. Relaxatis est premisimus ceteris magnatibus Richards Sanctandr’ et Richardus Dunkeldensis episcopi plerique prelatorum commitum et baronum regni Scocie ad regem Henricum in Normannia pro sui regis deliberacione marce transierunt. Qui circa Purificacionem Beate Virginis post suam capcionem suam libertas et ad propria redire permissus regni sui restauratur regimini traditis castellis suis Roxburg Berwico et Castello Puellarum custodibus sub dicione regis Anglorum eis deputatis et datis ipsi Willelmo regi Scotorum Anglis obsidibus de pace conservanda et pace convencione inter eos edita inconcusse permansura. Deinde xvii kl' septembris omnes episcopi et prelati Soccie ad edictum domini sui regis apud Ebroacum convenientes sub obligacione sacramenti fideique sponsione Henrico regi Anglie astricti sunt. Cui et omnes eiusdem regni comites et barones rege domino suo prout tunc optortuit jubente hominii jure subduntur et fidelitatis tenore obligantur. In diversis autem cronicis repperi quod rex Willelmus pro sua liberacione loco obsidum tradidit regi Anglie iiiio precipua regni sui castra, Roxburgh videlicet Berwik, Castrum Puellarum et Striveline. Unde Baldredus Biset in suo Processu sive in responsione ad figmenta regis Anglie dicit sic: ‘Datis pro securitate regi Anglie forcioribus regni Soccie iiii castris’, et ad ista castra interim donec rex Scocie liberetur non invadenda vel capienda juramentum regi Anglie presisriterunt. Rex Willelmus cum suis de custodia rediit ad sua anno domini m° c° lxxv. Anno precedenti obiit Angelramus episcopus Glasguensis in die Purificacione Nostre Domine. Kl' marcii eodem anno obiit Ascelinus primus abbas de Kinlos in Morevia cui successit Reinerius monachus de Malros. Eodem anno obiit Osbertus primus abbas de Jedwod cui successit Richardus eiusdem domus celararius. Eodem anno Jocelinus abbas de Melros iiiio ad episcopatum Glasguensem est assumptus. Eodem anno beatissimus Bernardus primus abbas Clarevallis a domino papa Alexandro iii in urbe Rome solemniter auctorizatur et in chathologo sanctorum memoriam eius scribi auctoritate apostolica constituitur. Isto anno ponit Vincencius Sanctum Thomam passum, sed tam plures alios reperio eum anno c' lxxii° occubuisse quod horum sentencie assencio. Et anno domini m° c° lxxv Jocelinus electus Glasguensis de mandato domini pape Alexandri in episcopum consecratus est a domino Eskilo Lundensi archiepiscopo sedis apostolice legato et totius Dacie primate in Clarevalle. Et Laurencius quondam abbas in Orchadia monachus de Melros ii° idus mai electus in abbatem Melrosensem et in crastina die Ascensionis a Jocelino episcopo Glasguensi in ecclesia de Melros munus benediccionis accepit. Hoc anno ecclesia Clarevallis dedicatur et reliquie Sancti Bernardi honorifice translate et in ecclesia locate. Hoc eciam anno Dervorgilla filia Alani de Galwidia fundavit monasterium de Dulcicorde id est New Abbai ordinis Cistercii. Fundavit eciam Fratres Minores de Dunde.