Cap. 26 (D.E.R. Watt et al. eds., vol.4, pp.326/328/330)
Apud premissum consilium Northampton tentum presentibus Richardo Cantuariensi et Rogero Eboracensi archiepiscopis cum utriusque regni clero, quidam clericus Scotus Gilbertus nomine cum illorum Scoticanæ subjeccionis ecclesie conatum perceperat, et eorum verba probrosa que in Scotos retorserant audierat,furia pene prolapsus ignitum velut ferrum exacandens suis invitis omnibus prelatis et clericis sed ab archiepiscopis eum stultum ab inicio putantibus quicquid proferre voluerat monitus qui intra se dicebant: ‘In naribus Scoti piper; plenus est enim sermonbius et cortat eum scriptis uteri sui’. En venter eius quasi mustum absque spiraculo quod lagungulas novas dirumpit.” Huiusmodi verba cum impetu exalavit: ‘Verum,’ inquit, ‘O gens Anglica, nobilis fuisses ymmo ceterarum ferme regionum nobilior gentibussi nec tue nobilitatis potenciam tuumque fortitudinis metuende robur tirannidis in audaciam nec tuam liberalis sciencie prudenciam versutas sophisticatatam in glosulas callide transmutares. Non enim juste veluti racione ductua tuos presumis actus disponere sed et multitudinis tue militum elata copiis et diviciarum rerumque omnium confisa deliciis adjacentes quasque provincias et gentes, non multitudine dico seu potencia, sed et genere te nobiliores et temporis antiquiate digniores preversa quadam libidine aviditate dominandi tue attendis dicioni subdere quibus pocius pristina si scripta consideres humiliter obedire debueras, seu tocius saltem rancoris extinca fomite fraterna de cetero caritate servata perenniter conregnare. Et nunc quoque super omnem quam exercueras superbiendo nequiciam nullius juris racione sed potencie preambula vi martrem tuam ecclesiam videlicet fidei Scoticanam ab inicio catholicam et liberam opprimere niteris que te deserta gentilitatis errantem per invia jumento fidei imponens veritatis et vite ad viam Christum eterne quietis hospitem reduxit; reges tuos et principes cum populis sacri baptismatis unda lavit; Dei precepta te docuit et moralibus et instruxit; multos eciam nobilium tuorum et medicorum operam leccioni dare gaudentes libentissime suscipiens victum eis cotidianum sine precio, libros quoque ad legendum et magisterium gratuitum prebere curabat; antistes tuos similiter et sacerdotes sacravit constituit et ordinavit. Per spacium insuper annorum xxx vel amplius ex boreali parte Themensis fluvii primatum tenuit et pontificalis apicem dignitatis, teste Beda. Qualem obsecro retribucionem tanta tibi beneficia largienti retribuis? Servitutem numquid seu talem veluti Judea Christo pro bono malum? Equidem non aliud spero quomodo versa est in amaritudinem vitis aliena, “exspectavimus ut faceres uvas et labruscas produxisti; exspectavimus ut faceres judicium et ecce iniquitas et justiciam et ecce clamor.”’ Quin tuum velle si facta sequantur quam omni veneracionis cultu tractare te decet in ultimam reduceres et miseram servitutem. Vah! Proth nefas!
Quid autem miserius est cui beneficia exciudunt herent injurie?
Veram senecio sentenciam esse Senece proclamantis, quod quidam quo plus debent magis oderunt.
Leve et alienum deibtorem facit gravem inimicum. Quid dicis tu, David? Fateor: “Retribuebant michi mala pro bonis et odium pro dileccione mea.”
Gilbertus: “Et tu, ecclesia Anglicana, niteris in vetitum putans sic ferre petitum.” Ymmo inconcessum auferre quod:
Justum est petito, si vis gaudere petito.
Et ut ulterius verbis audientes non afficiam quamquam non oneratus pro libertate tamen ecclesie mee Scoticane et si totus clerus Scocie aliter senserint subjeccioni eorum dissencio et hic dompnum apostolicum cui immediate subjecta est provoco et si oportuerit pro eadem me mori, hic caput ensi submitto.
Et hiis dictis Anglorum quidam tam prelatorum quam magnatum clericum ex quo quod intrepide pro sua patria nulli blandiens animi motum eructarat, quem eciam audiencium non terruit austeritas multum collaudabant, quin eciam apostolicum ob censuram rigidam quam paulo ante exerceurat in malignantes ecclesiasticam libertatem et in Sanctum Thomam Cantuariensem nimium formidabant. Alii quidem quia sue voluntatis contrarium protulit, fumosum Scotum et impetuosum naturaliter conclamabant.