Cap. 27 (D.E.R. Watt et al. eds., vol.4, pp.330/332/334)
Rogerius autem Eboracensis archiepiscopus qui principalis incentor fuit ecclesiam Scoticanam suo metropolio subigere ex imo cordis suspirium traxit et finem consilio posuit, hilari pretenso vultu assurgens et manu dextra caput Gilberti contrectans voce risibili astantibus dixit:
Ex propria pharetra exiit non ista sagitta,
tamquam diceret: ‘Cum pro justicia tuenda steteritis ante reges et presides nolite precogitare quid loquamini. Dabitur enim vobis in illa hora quid loquamini.’ Abhinc et in antea rex Willelmus in tantum clericum dilexit ut eum secrecioribus suis agendis familiarissimum acceptaret. Fertur hunc esse Gilbertum quem postea rex camerarium regni fecit. De hinc ad episcopatum Cathenensem provexit et modo sanctus miraculis claret, Hoc eciam anno erupit mare Holandiam et insignes ecclesias villas et gentes exterminavit et fratres de Cartusa primo in Anglia ingressi sunt sua habitacula. Hoc eciam anno fundata est ecclesia de Abirbroth et monachis de Kalco commendata. Tweda fluvius pontes et molendina glaciebus elidens in mare transportavit. Anno domini m° c lxxix Philippus Lodovici regis Francorum filius de Omnium Sanctorum Remis consecratur in regem a Gillelmo avunculo suo Remensi archiepiscopo, astante rege Anglie Henrico et ex una parte coronam super caput regis Francie ex debita subjeccione humiliter portante, cum ipse Philippus esset annorum xiiii adhuc vivente patre iam circiter septuagenario qui regnaverat annis plusquam quadraginta sed egritudine paralisis que gressum ei prorsus negaverat pregravato. Hic Philippus optima ingenia habuit et sicut Deum timebat et reverebatur idem eciam ab omnibus in curia sua manentibus observavi firmiter precepit. Quodque mirabilius est juramenta que ab aleatoribus frequenter in curiis vel in tabernis enormia fieri solent in tantum abhorruit ut quando fortuito miles vel alius quilibet ludens eo presente jurabat statim illum in flumine vel in lacu aliquo proici faciebat et tale edictum firmissime servari jusit in posterum. Cumque de nimia crudelitate argueretur super hoc a quodam suo familiari, ait: ‘Parcat michi Deus quia injuriam sui per huiusmodi execrabilia juramenta aures mee sustinere non valent ad auditum quin blasphemi ad terrorem aliorum puniantur.’ Pro ista materia vide bene infra libro x capitulo xxvii. Utinam principes nostri et prelati ad honorem Dei talem haberent zelum ut juramenta illicita e regno tollerentur. Iam certe non devenies ad aliquem vicium ubi ad condilas vel cutas luserint verleti vel ribaldi qui pro amissione quadrantins non pejerabunt; ymmo per vulnera Christi cor oculos vel ipsius sanguinem preciosum jurabant vicies infra horam. Si certe sic statueretur et pena exinde levaretur quod quilibet honestus sic inventus jurare solveret tociens denarium et petulantes pueri vel ribaldi sex ictus super nates exciperent et pena peccati huius populo insinuaretur citissime talis abusus exhaliaretur. Cum quidam Uparius nomine presbyter audivitquendam malignum ninimum conviciantem Sanctum Jeronimum patienter eum sustinuit sed statim ad quoddam execrabile eius juramentum Jeronimus satis commotus in quantum potuit a talibus juramentem compescuit. Requisitus postmodum a presbytero Jeronimus cur post longam pacienciam proruperat in protiveram, respondid sibi dicens: ‘Si inimicus meus maledixisset michi sustinuissem utique.’
O quantum distamus nos miseri hiis diebus a vestigiis horum Jeronimi aut Philippi.
Hic igitur Philippus qui partem Dei sic sustinuit in suis necessitatibus Deum sibi propicium invenit.