The Digital Manipulus/Scotichronicon Project

_______________________________________________


Cap. 60 (D.E.R. Watt et al. eds., vol.4, pp.420/422)

Anno domini mº c xcix Richardus rex Anglie juzta Lemovicas graviter vulneratus occubuit. Obsederat enim quoddam castrum quod vocatur Calw, propter quendam militem ibi manentem qui thesaurum invenerat quem Richardus ambiciose sibi reddi a vicecomite Lemovicensi petebat, ad quem miles ille confugerat. Dum ergo rex castrum illud fortiter impugnaret, balistarius quidam ex improviso quarellum sub scuto Machiderii principis Brabancionum transmittens vulnus ei letale inflixit pridie idus aprilis; et apud Longum Truncum xvi kal' maii silicet feria vi ante floridum Pascha obiit, et apud Fontem Ebrardi sepultus quiescit. Legavitque in testamento omnes terras suas Johanni fratri suo, et Otoni nepoti suo tres partes thesauri sui, et quartam partem servientibus et pauperibus jussit erogari. Et ut in una repperi cronica obiit viiiº idus aprilis, xi videlicet die postquam vulneratus est.

Christe, tui calicis predo fit preda Calucis.
Ere brevi deicis qui tulit era crucis.

Qui tunc potuit cum eo dicere qui morens ait:

Nuper eram plenus dives fertis amenus
et michi grande genus. Modo sum miser exul egenus.

Hic audivit talem vocem.

Tu male vixisti, satis in terris habuisti.
Ecclesia Christi vel nil pauca dedisti.*

Hec iste. Ymmo iste rex sicut et frater suus rex Johannes ecclesias spoliavit, et ideo uterque eorum vitam miserabiliter terminavit. Cui successit in regno frater eius Johannes qui Sine Terra vocatus est, qui in octavis Pasche apud Rothomagum accinctus ducatum Normannie accepit, et in die Ascensionis sequenti in regem coronatur viº kal' junii apud Westmonasterium. Porro rex Francorum Philippus, statu rerum in melius mutato, Ebroicam ubrem totamque Nomanniam usque Cenomannis vastavit. Arthurus autem adhuc puer comes Britannie nepos regis Anglie cum manu valida veniens Andegavensium comitatum cepit, et apud Cenomannis regi Francorum accurrens hominium sibi fecit. Aliendoris quoque quondam regina Anglie apud Thuronis eidem regi fecit hominium pro comitatu Pictavensium qui eam jure hereditario. Contingebat. Anno quoque eo Franci cum Venetis Constantinopolim capiunt et Baldwinum comitem Flandrie imperatorem constituunt. Nan mortuo rege Richardo, qui magnum impedimentum prestitit Francis et Christianis ne circa succursum Terre Sancte ocius vacarent, barones quidam, videlicet Baldwinus comes Flandrensis, Ludovicus comes Blessensis, Stephanus Perticensis, marchisius de Montefferrato, et alii quamplures magni viri ac strenui bellatores, pro liberacione Terre Sancte cruces acceperunt, et apud Constantinopolim quam viriliter oppugnantes ceperunt factum memorabile peregerunt. Hoc anno obiit Jocelinus Glasguensis episcopus, cui successit Hugo Glasguensis qui prius canellarius. Eodem anno obiit Matheus episcopum Aberden'. Et eiusdem anni viii idus augusti in Scocia supergresse sunt aque ripas suas et vicina quuque cum dampno possessionum et morte hominum vehementer devastaverunt. Quo eciam ecclesia orientalis principibus suis annuentibus Romane ecclesie tamquam capiti membrum subdita et unita.

Notes (p.591, n.25):

"...After 'dedisti' [*] MS CA has the additional passage:

Si ergo hic rex moriens audivit tam asperam exprobacionem, quia parum vel nichil dedit ecclesie, quid dicemus de rege Richardo qui non solum non dedit, sed exiam violenter rapuit?

Unde Augustinius: '‘Si cum Diabolo ardere debet, qui nudum non vestivit, ubi putas ardebit qui expoliavit?

Et si judicium sine misericordia erit illi qui non fecerit misericordiam, quale judicium erit illi qui fecerit rapinam?' Hec ille.

Et si raptor censeatur qui spoliat pauperem, nonne sacrilegus qui spoilat crucifixum?

The quotation ascribed here to Augustine does not appear in the modern Augustine concordance."