The Digital Manipulus/Scotichronicon Project

_______________________________________________


Cap. 14 (D.E.R. Watt et al. eds., vol.5, pp.40/42)

Hoc eodem anno Christianissimus rex Francorum Philippus grandevus et infirmitate provectus, volens Regum Regi summopere complacere et sciens bella undique ex omni parte sibi imminere, saniori usus consilio pepulit a curia sua perpetue omnes scurros, illusores, joculatores, prestigiosos, aleatores, adulatores, gladatores et huiusmodi iniquitatis filios ludicros et nimium jocosso, attendens quod omnis jocus inordinatus est fomes libidinis. Unde et Venus dicitur jocosos, attendens quod omnis jocus inordinatus est formes libidinis. Unde et Venus dicitur jocosa, de qua sic ludit suus familiaris:

Non solet in mestos illa venire thoros.

Et ne quis opinetur hunc Christianissimum regum velle omnem ludum condempnare, notandum est quod licencius eciam perfectus ludit ad horam ut postea diligencius vacet studio vel contemplacione, sicut patet in Johanne Evangelista et beato Antonio, quia requies est propter operacionem, non operacio propter requiem. Verumpatamen juxta Tullium primo de officiis:

Hoc autem forte dicit quia, quamvis ludus non sit humane vite felicitas, est tamen conveniens ludus virtus quedam, quia sicut homo indiget aliquando a vexacionibus corporis quiescere, ita indiget intencionem animi a studiis et seriosis relaxare et a solicitudinum anxietate pausare. Hoc autem maxime fit per honestum ludum, qui consistit in colloquiis et collacionibus convenientibus inter homines ordinatis. Sciendum est igitur circa ludum quod ad hoc quod virtuose fiat tria requirit, videlicet condecenciam honestatis, providenciam idemptitatis et carenciam superfluitatis. Primum igitur quod a virtuose ludentibus considerari debet est honestatis condecencia, ut videlicet ludus talis deceat personam ludentem et personas assistentes. Unde alius ludus convenit prelato vel clerico seu viro religioso, et alius militari armigero vel famulo. Alius eciam ludus decet senem et alius juvenem, quia non omnes omnia decent. Fingit Esopus de asino et catulo: quod asinus considerans catulum ociosum mirabiliter acceptum et gratum domino deliberavit que posset esse causa quare dominus catulum nichil operis facientem tantum diligeret, et deprehendit quod quociens dominus domum rediit, catulus ei occurrit, voce cauda et modis quibus potuit domino semper applausit. Visum est igitur expediens asino effigiare catulum et sic domini graciam promereri. Igitur domino de rure redeunti occurrit asinus cum impetu anterioribus pedibus humeros domini amplectens clamore valido rudire cepit. Dominus turbatus et lesus auxilium convocat famulorum, qui asinum validissime fustigatum a domino abegerunt. Isto modo multi sunt qui putant quod eos deceat omnis ludus, cum in rei veritate inde displicent unde se reputant complacere. Narrant fabule quod Minerva inventis tibiis cepit fistilare; cum igitur juxta fontem sufflando tibias assederet, consideravit buccarum suarum tumorem et visa indecencia vultus sui projecit a se tibias indignacione numquam postea fistulatura.