Cap. 15 (D.E.R. Watt et al. eds., vol.5, pp.42/44)
Consideret igitur ludens primo persone sue condencenciam et honestatem, et nichil attemptet quod eum vel statum suum non deceat; et super omnia turpia caveat que aliquo modo ad peccatum inclinent; unde de iv virtutibus:
Secundum quod ludus virtuosus requirit est providencia idempitiatis, ut ludens semper provideat quod ludus suus sit simplex, innocens et innoxius, ne aliquis inde ledatur. Unde qui nichil in dictis suis ponderant nisi ut risum faciant, nec curant quem per dicta sua contristent derisores sunt et bomelichi et non eutrapelli secundum Aristotelem vii ethicorum. De tali loquitiur Salomon: 'Fradulentus nocet amico suo et cum deprehensus fuerit, dicit: "Ludens feci."' Sed numquit virtuose ludens potest alteri conviciari? Ad hoc satis respondit Aristoteles iv ethicorum dicens quod quedam vicia sunt contumeliosa et quedam non. Dicere autem contumeliam alicui est eum infamare et ideo talia convicia dicere nullomodo potest virtuose ludens exercere. Nam et hoc eciam apud gentiles legibus prohibebatur. Sunt autem alia quedam alia quedam convicica de levibus, que potest convenienter virtuosus dicere vel propter delectacionem vel propter hominum emendacionem, ut ponit Sanctus Thomas. Tercium quod ludus virtuosus requirit est carencia superfluitatis, ne vel nimis frequentetur vel nimis continuetur. Distinguit autem Thomas super iv sentenciarium di. xvi. q. ult' primo. 'Est', inquit, 'ludus turpis et inhonestus qui in se deformitatem importat. Tales fecerunt gentiles coram diis suis in theatris et in templis.' Et iste est simpliciter inhibitus omnibus Christianis ut de penitencia d. v para. i° in fine. Alius est ludus devocionis et gaudii spiritualis qualem faciunt Christiani in solemnitate corporis Christi, qualem eciam fecit David coram archa Domini. Tercius est ludus humane consolacionis, cuius medietas vocatur eutrepelia; et virtuosus illa virtute dicitur ab Aristotle eutrapelus. Que virtus est ita necessaria humano convictui quod secundum eum proprium est eutrapeli epidexieten esse ab 'epi', quod est 'supra', et 'dixios', quod est 'aptus', quasi optime aptum ad convictum humanum. Et de tali ludo exponi potest illud Zacharie viii°: 'Platee civtatis complebuntur infantibus et puellis ludentibus.' Hec propterea hic inserui ut sciant reges et prelati quales admittant in curiis et quales expellant lusores sive illusores, sicut fecit hic rex Philippus dans in hoc exemplum aliis principibus.