The Digital Manipulus/Scotichronicon Project

_______________________________________________


Cap. 48 (D.E.R. Watt et al. eds., vol.5, pp.144/146/148)

Anno domini m° cc° xxxi dominus rex Scocie tenuit Natale suum apud Elgin et in reditu suo apud Sanctum Andr' fecit Walterum filium Alani, qui fuit senescallus ipsius, justicarium Scocie paulo ante Purificacionem Beate Marie. Obiit Thomas frater Alani de Galweia comes de Atholia sepultusue in abbacia de Cupro. Hic primo ingrediuntur Fratres Minores Scociam.

Johannes comes de Katania occisus est in domo sua et combustus et merito talem mortem promeruit qualem venerabili episcopo Adam intulit.

Alexander rex Scocie dedit cancellariam suam Willelmo de Bondyngton quondam clerico Thome cancellarii. Obiit Osbertus episcoupus Dublanensis canonicus de Sancta Cruce professus. Obiit Willelmus de Bosco quondam canellarius regis Scocie. Anno sequenti obiit Walterus episcopus Glasguensis anno episcopatus sui xxvii. Post quem electus est Willelmus de Bondington regis cancellarius.

Obiit Ranulphus comes Cestrie. Cui successit Johannes Scotus nepos eius comes Huntyntonie, filius nobilis David fundatoris monasterii de Lundoris. Patricus comes de Dunbar eger corpore convocavit filios et filias, cognatos et vicinos ut festa Dominice Nativitatis secum celebrarent. Percats iiii diebus vocat Adam abbatem de Malros et ab eo extremam accepit unccionem, ac habitum religionis induit se monachum, et ultimum valedicens omnibus diem clausi extremum. Cui successit Patricus filius eius nepos regis, sepultusque est in ecclesia de Eglez. Anno sequenti, id est dominum m° cc° xxxiii obiit Emergarda regina scocie mater Alexandri regis iii° idus februarii anno desponsacionis sue xlvii et sepulta est apud Balmurinach, quam ipsa fundaverat. Hoc anno dedicate sunt ecclesie de Newbotil, Airbroth' et Cupro. Alanus de Galweia dedit filiam suam uxorem Johanni de Bailiol et sororem suam Waltero Biseth. Clemens frater de Ordine Predicatorum. Electus ad episcopum Dunblane et eonsecratus est a Willelmo episcopo Sancti Andr' in die Translacionis Sancti Cuthberti apud Wedal. Item concescratus est Willelmus epicopus Glasguensis ab Andrea episcopo de Moravia in exxlesia Glasguensi. Obiit Willelmus Comyn comes de Buchan fundator abbacie de Der. Anno sequenti rex Francie Ludovicus desponsavit Margaritam filiam comitis Provincie. Sanctus Eadmundus Consecratus est in episcopum Cantuar'. Obiit Alanus filiys Rotholandi dominus Galweie et constabularius Scocie et sepultus est apud Dundranane relinquens tres filias heredes. Quarum primam duxit Rogerus de Quincy comes Wintonie, secundam Johannes de Bailiol, terciam comes Albemarlie; inter quas divisia est terra dicti Alani. Quod indigene non equo animo ferentes irati sunt valde quia a domino rege impetrare nequerant quod Thomas filius naturalis dicti Alani exheredatis tribus filiabus suis heredibus legitimis fieret heres et eorum dominus; propter quod insurrexerunt rebellione maxima contra regem et quasdam terras suas vicinas ferro et flamma vastaverunt, quod eis in prosperum non cessit, ut sequencia decernent.

De Alano de Galwey habentur hec metra:

M semel et bis c, si jungas x ter et i ter,
hoc anno subiit mortis Alanus iter.
Gloria Scotorum, rosa cleri, flos laicorum,
dandi larga manus, jacet hic venerandus Alanus.
Tot bona qui dederit vix fuit, est vel erit.
O tu, qui legere vel qui potes ista videre,
disce bona facere. Sum mortuus et moriere.
Nunc vermes unius homines Alanus alebam
nunc alo; tunc alui sic ex 'alo' nomen habebam.
Ergo velut canere pro me Pater ait: 'Miserere!'
Qui legis hec metra, que continent hec mea petra, ores ut petra Christus me ponat in ethra.